Digesta Iustiniani 15.1.36
inscriptio Ulpianus libro secundo disputationum
D.15.1.36 In bonæ fidei contractibus quæstionis est, an de peculio an in solidum pater vel dominus tenerentur: ut est in actione de dote agitatum, si filio dos data sit, an pater dumtaxat de peculio conveniretur․ ego autem arbitror non solum de peculio, sed et si quid præterea dolo malo patris capta fraudataque est mulier, competere actionem: nam si habeat res nec restituere sit paratus, æquum est eum quanti ea res est condemnari․ nam quod in servo, cui res pignori data est, expressum est, hoc et in ceteris bonæ fidei iudiciis accipiendum esse Pomponius scripsit․ namque si servo res pignori data sit, non solum de peculio et in rem verso competit actio, verum hanc quoque habet adiectionem ‘et si quid dolo malo domini captus fraudatusque actor est’․ videtur autem dolo facere dominus, qui, cum haberet restituendi facultatem, non vult restituere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
