Digesta Iustiniani 15.1.30
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.15.1.30pr. Quæsitum est, an teneat actio de peculio, etiamsi nihil sit in peculio cum ageretur, si modo sit rei iudicatæ tempore․ Proculus et Pegasus nihilo minus teneri aiunt: intenditur enim recte, etiamsi nihil sit in peculio․ idem et circa ad exhibendum et in rem actionem placuit, quæ sententia et a nobis probanda est.
D.15.1.30.1 Si cum ex parte herede domini vel patris agatur, dumtaxat de peculio condemnandum, quod apud eum heredem sit qui convenitur: idem et in rem verso pro parte, nisi si quid in ipsius heredis rem vertit: nec quasi unum ex sociis esse hunc heredem conveniendum, sed pro parte dumtaxat.
D.15.1.30.2 Sed si ipse servus sit heres ex parte institutus, æque cum eo agendum erit.
D.15.1.30.3 Sin vero filius sit quamvis ex parte institutus, nihilo minus in solidum actionem patietur․ sed si velit pro parte nomen coheredis redimere, audiendus est: quid enim si in rem patris versum sit? cur non consequatur filius a coherede, quod in patris re est? idem et si peculium locuples sit.
D.15.1.30.4 Is, qui semel de peculio egit, rursus aucto peculio de residuo debiti agere potest.
D.15.1.30.5 Si annua exceptione sit repulsus a venditore creditor, subveniri ei adversus emptorem debet: sed si alia exceptione, hactenus subveniri, ut deducta ea quantitate, quam a venditore consequi potuisset, ab emptore residuum consequatur.
D.15.1.30.6 In dolo obiciendo temporis ratio habetur: fortassis enim post tempus de dolo actionis non patietur dolum malum obici prætor, quoniam nec de dolo actio post statutum tempus datur.
D.15.1.30.7 In heredem autem doli clausula in id quod ad eum pervenit fieri debet, ultra non.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
