Digesta Iustiniani 15.1.3.12
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.15.1.3pr. Licet tamen prætor, si cum eo qui in potestate sit gestum sit polliceatur actionem, tamen sciendum est et si in nullius sit potestate, dari de peculio actionem, ut puta si cum servo hereditario contractum sit ante aditam hereditatem.
D.15.1.3.1 Unde Labeo scribit et si secundo tertiove gradu substitutus sit servus et deliberantibus primis heredibus cum eo contractum sit, mox repudiantibus eis ipse liber heresque exstiterit, posse dici de peculio eum conveniri et de in rem verso.
D.15.1.3.2 Parvi autem refert, servus quis masculi an mulieris fuerit: nam de peculio et mulier convenietur.
D.15.1.3.3 Pedius etiam impuberes dominos de peculio obligari ait: non enim cum ipsis impuberibus contrahitur, ut tutoris auctoritatem spectes․ idem adicit pupillum non posse servo peculium constituere nec tutoris auctoritate.
D.15.1.3.4 In furiosi quoque curatorem dicimus dandam de peculio actionem: nam et huius servus peculium habere potest, non si fuerit concessum, ut habeat, sed si non fuerit prohibitum, ne habeat.
D.15.1.3.5 Si filius familias vel servus pro aliquo fideiusserint vel alias intervenerint vel mandaverint, tractatum est, an sit de peculio actio․ et est verius in servo causam fideiubendi vel mandandi spectandam, quam sententiam et Celsus libro sexto probat in servo fideiussore․ si igitur quasi intercessor servus intervenerit, non rem peculiarem agens, non obligabitur dominus de peculio.
D.15.1.3.6 Iulianus quoque libro duodecimo digestorum scribit, si servus mandaverit, ut creditori meo solveretur, referre ait, quam causam mandandi habuerit: si pro creditore suo solvi mandavit, esse obligatum dominum de peculio: quod si intercessoris officio functus sit, non obligari dominum de peculio.
D.15.1.3.7 Cui congruit, quod idem Iulianus scribit, si a filio meo fideiussorem accepero, quidquid a fideiussore accepero, id me non de in rem verso, sed de peculio actione mandati præstaturum․ idem accipias et in servi fideiussore, idemque si alius mihi pro filio meo debitore solvisset․ quod si filius meus debitor non fuisset, exceptione doli fideiussorem usurum et, si solvisset, condicturum scribit.
D.15.1.3.8 Si servus, cum se pro libero gereret, compromiserit, quæritur, an de peculio actio ex poena compromissi quasi ex negotio gesto danda sit, sicuti traiecticiæ pecuniæ datur․ sed hoc et Nervæ filio et mihi videtur verius ex compromisso servi non dandam de peculio actionem, quia nec si iudicio condemnetur servus, datur in eum actio.
D.15.1.3.9 Sed si filius fideiussor vel quasi interventor acceptus sit, an de peculio patrem obligat, quæritur․ et est vera Sabini et Cassii sententia existimantium semper obligari patrem de peculio et distare in hoc a servo.
D.15.1.3.10 Quare et ex compromisso pater tenebitur․ et ita Papinianus quoque libro nono quæstionum scribit nec interesse ait, ex qua causa compromiserit, utrum ex ea causa, ex qua potuit cum patre de peculio agere, an vero ex ea qua non potuit, cum ex stipulatu pater conveniatur.
D.15.1.3.11 Idem scribit iudicati quoque patrem de peculio actione teneri, quod et Marcellus putat, etiam eius actionis nomine, ex qua non potuit pater de peculio actionem pati: nam sicut in stipulatione contrahitur cum filio, ita iudicio contrahi: proinde non originem iudicii spectandam, sed ipsam iudicati velut obligationem․ quare et si quasi defensor condemnatus sit, idem putat.
D.15.1.3.12 Ex furtiva causa filio quidem familias condici posse constat․ an vero in patrem vel in dominum de peculio danda est, quæritur: et est verius, in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem de peculio dandam: idem Labeo probat, quia iniquissimum est ex furto servi dominum locupletari impune․ nam et circa rerum amotarum actionem filiæ familias nomine in id quod ad patrem pervenit competit actio de peculio.
D.15.1.3.13 Si filius familias duumvir pupillo rem salvam fore caveri non curavit, Papinianus libro nono quæstionum de peculio actionem competere ait․ nec quicquam mutare arbitror, an voluntate patris decurio factus sit, quoniam rem publicam salvam fore pater obstrictus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
