Digesta Iustiniani 15.1.21
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.15.1.21pr. Summa cum ratione etiam hoc peculio prætor imputavit, quod dolo malo domini factum est, quo minus in peculio esset․ sed dolum malum accipere debemus, si ei ademit peculium: sed et si eum intricare peculium in necem creditorum passus est, Mela scribit dolo malo eius factum․ sed et si quis, cum suspicaretur alium secum acturum, alio peculium avertat, dolo non caret․ sed si alii solvit, non dubito de hoc, quin non teneatur, quoniam creditori solvitur et licet creditori vigilare ad suum consequendum.
D.15.1.21.1 Si dolo tutoris vel curatoris furiosi vel procuratoris factum sit, an pupillus vel furiosus vel dominus de peculio conveniatur, videndum. et puto, si solvendo tutor sit, præstare pupillum ex dolo eius, maxime si quid ad eum pervenit, et ita Pomponius libro octavo epistularum scribit․ idem et in curatore et procuratore erit dicendum.
D.15.1.21.2 Emptor autem ex dolo venditoris non tenebitur nec heres vel alius successor, nisi in id quod ad se pervenit․ sive autem post iudicium acceptum sive ante dolo factum sit, continetur officio iudicis.
D.15.1.21.3 Si dominus vel pater recuset de peculio actionem, non est audiendus, sed cogendus est quasi aliam quamvis personalem actionem suscipere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
