Digesta Iustiniani 15.1.1.4
inscriptio Ulpianus libro vicensimo ad edictum
D.15.1.1pr. Ordinarium prætor arbitratus est prius eos contractus exponere eorum qui alienæ potestati subiecti sunt, qui in solidum tribuunt actionem, sic deinde ad hunc pervenire, ubi de peculio datur actio.
D.15.1.1.1 Est autem triplex hoc edictum: aut enim de peculio aut de in rem verso aut quod iussu hinc oritur actio.
D.15.1.1.2 Verba autem edicti talia sunt: ‘Quod cum eo, qui in alterius potestate esset, negotium gestum erit’.
D.15.1.1.3 De eo loquitur, non de ea: sed tamen et ob eam quæ est feminini sexus dabitur ex hoc edicto actio.
D.15.1.1.4 Si cum impubere filio familias vel servo contractum sit, ita dabitur in dominum vel patrem de peculio, si locupletius eorum peculium factum est.
D.15.1.1.5 Potestatis verbum communiter accipiendum est tam in filio quam in servo.
D.15.1.1.6 Nec magis dominium servorum esse spectandum quam facultatem habendi eos: non enim solum servorum propriorum nomine conveniemur, item communium, verum eorum quoque qui bona fide nobis serviunt, sive liberi sint sive servi alieni.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
