Digesta Iustiniani 14.5.4.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.14.5.4pr. Sed si ex parte non modica sit heres scriptus filius, in arbitrio est creditoris, utrum pro portione hereditaria an in solidum eum conveniat․ sed et hic iudex æstimare debeat, ne forte in id quod facere potest debeat conveniri.
D.14.5.4.1 Interdum autem et si exheredatus filius vel emancipatus sit, in solidum actio adversus eum dabitur, ut puta si patrem familias se mentitus est, cum contraheretur cum eo: nam libro secundo digestorum Marcellus scripsit, etiamsi facere non possit, conveniendum propter mendacium.
D.14.5.4.2 Quamquam autem ex contractu in id quod facere potest actio in eum datur, tamen ex delictis in solidum convenietur.
D.14.5.4.3 Soli autem filio succurritur non etiam heredi eius: nam et Papinianus libro nono quæstionum scribit in heredem filii in solidum dandam actionem.
D.14.5.4.4 Sed an etiam temporis haberi debeat ratio, ut, si quidem ex continenti cum filio agatur, detur actio in id quod facere potest, sin vero post multos annos, non debeat indulgeri? et mihi videtur rationem habendam esse: in hoc enim causæ cognitio vertitur.
D.14.5.4.5 Is qui de peculio egit, cum posset quod iussu, in ea causa est, ne possit quod iussu postea agere, et ita Proculus existimat: sed si deceptus de peculio egit, putat Celsus succurrendum ei: quæ sententia habet rationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
