Digesta Iustiniani 14.4.7.2
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.14.4.7pr. Illud quoque cavere debet, si quid aliud domini debitum emerserit, refusurum se ei pro rata․ finge enim condicionale debitum imminere vel in occulto esse: hoc quoque admittendum est: nam iniuriam dominus pati non debet, licet in tributum vocatur.
D.14.4.7.1 Quid tamen si dominus tribuere nolit nec hanc molestiam suscipere, sed peculio vel mercibus cedere paratus sit? Pedius refert audiendum eum, quæ sententia habet æquitatem: et plerumque arbitrum in hanc rem prætor debebit dare, cuius interventu tribuantur merces peculiares.
D.14.4.7.2 Si cuius dolo malo factum est, quo minus ita tribueretur, in eum tributoria datur, ut quanto minus tributum sit quam debuerit, præstet: quæ actio dolum malum coercet domini․ minus autem tribuere videtur etiam si nihil tributum sit․ si tamen ignorans in merce servum habere minus tribuit, non videtur dolo minus tribuisse, sed re comperta si non tribuat, dolo nunc non caret․ proinde si sibi ex ea merce solvi fecit, utique dolo videtur minus tribuisse.
D.14.4.7.3 Sed et si mercem perire passus est aut eam avertit aut vilioris data opera distraxit vel si ab emptoribus pretium non exegerit, dicendum erit teneri eum tributoria, si dolus intervenit.
D.14.4.7.4 Sed et si negaverit dominus cuiquam deberi, videndum erit, an tributoriæ locus sit: et est verior Labeonis sententia tributoriam locum habere: alioquin expediet domino negare.
D.14.4.7.5 Hæc actio et perpetuo et in heredem datur de eo dumtaxat quod ad eum pervenit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
