Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 14.4.5

DE TRIBUTORIA ACTIONE

inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum

D.14.4.5pr. Procuratoris autem scientiam et dolum nocere debere domino neque Pomponius dubitat nec nos dubitamus.

D.14.4.5.1 Si vicarius servi mei negotietur, si quidem me sciente, tributoria tenebor, si me ignorante, ordinario sciente, de peculio eius actionem dandam Pomponius libro sexagensimo scripsit, nec deducendum ex vicarii peculio, quod ordinario debetur, cum id quod mihi debetur deducatur․ sed si uterque scierimus, et tributoriam et de peculio actionem competere ait, tributoriam vicarii nomine, de peculio vero ordinarii: eligere tamen debere agentem, qua potius actione experiatur, sic tamen, ut utrumque tribuatur et quod mihi et quod servo debetur, cum, si servus ordinarius ignorasset, deduceretur integrum, quod ei a vicario debetur.

D.14.4.5.2 Sed et si ancilla negotiabitur, admittendam tributoriam dicimus.

D.14.4.5.3 Item parvi refert, cum ipso servo contrahatur an cum institore eius.

D.14.4.5.4 ‘Mercis nomine’ merito adicitur, ne omnis negotiatio cum eo facta tributoriam inducat.

D.14.4.5.5 Per hanc actionem tribui iubetur, quod ex ea merce et quod eo nomine receptum est.

D.14.4.5.6 In tributum autem vocantur, qui in potestate habent, cum creditoribus mercis.

D.14.4.5.7 Sed est quæsitum, dominus utrum ita demum partietur ex merce, si quid ei mercis nomine debeatur, an vero et si ex alia causa․ et Labeo ait, ex quacumque causa ei debeatur, parvique referret, ante mercem an postea ei debere quid servus coeperit: sufficere enim, quod privilegium deductionis perdidit.

D.14.4.5.8 Quid tamen si qui contrahebant ipsam mercem pignori acceperint? puto debere dici, præferendos domino iure pignoris.

D.14.4.5.9 Sive autem domino sive his qui in potestate eius sunt debeatur, utique erit tribuendum.

D.14.4.5.10 Sed si duo pluresve domini sint, utique omnibus tribuetur pro rata debiti sui.

D.14.4.5.11 Non autem totum peculium venit in tributum, sed id dumtaxat, quod ex ea merce est, sive merces manent sive pretium earum receptum conversumve est in peculium.

D.14.4.5.12 Sed et si adhuc debeatur mercis nomine a quibusdam, quibus solebat servus distrahere, hoc quoque tribuetur, prout fuerit receptum.

D.14.4.5.13 Si præter mercem servus iste in tabernam habeat instrumentum, an hoc quoque tribuatur? et Labeo ait et hoc tribui, et est æquissimum: plerumque enim hic apparatus ex merce est, immo semper․ cetera tamen, quæ extra hæc in peculium habuit, non tribuentur, ut puta argentum habuit vel aurum, nisi si hæc ex merce comparavit.

D.14.4.5.14 Item si mancipia in negotiatione habuit ex merce parata, etiam hæc tribuentur.

D.14.4.5.15 Si plures habuit servus creditores, sed quosdam in mercibus certis, an omnes in isdem confundendi erunt et omnes in tributum vocandi? ut puta duas negotiationes exercebat, puta sagariam et linteariam, et separatos habuit creditores․ puto separatim eos in tributum vocari: unusquisque enim eorum merci magis quam ipsi credidit.

D.14.4.5.16 Sed si duas tabernas eiusdem negotiationis exercuit et ego fui tabernæ verbi gratia quam ad Bucinum habuit ratiocinator, alius eius quam trans Tiberim, æquissimum puto separatim tributionem faciendam, ne ex alterius re merceve alii indemnes fiant, alii damnum sentiant.

D.14.4.5.17 Plane si in eadem taberna merces deferebantur, licet hæ quæ exstent ex unius creditoris pecunia sint comparatæ, dicendum erit omnes in tributum venire, nisi fuerint creditori pigneratæ.

D.14.4.5.18 Sed si dedi mercem meam vendendam et exstat, videamus, ne iniquum sit in tributum me vocari․ et si quidem in creditum ei abiit, tributio locum habebit: enimvero si non abiit, quia res venditæ non alias desinunt esse meæ, quamvis vendidero, nisi ære soluto vel fideiussore dato vel alias satisfacto, dicendum erit vindicare me posse.

D.14.4.5.19 Tributio autem fit pro rata eius quod cuique debeatur, et ideo, si unus creditor veniat desiderans tribui, integram portionem consequitur: sed quoniam fieri potest, ut alius quoque vel alii exsistere possint mercis peculiaris creditores, cavere debet creditor iste pro rata se refusurum, si forte alii emerserint creditores.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑