Digesta Iustiniani 14.3.5.11
inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad edictum
D.14.3.5pr. Cuicumque igitur negotio præpositus sit, institor recte appellabitur.
D.14.3.5.1 Nam et Servius libro primo ad Brutum ait, si quid cum insulario gestum sit vel eo, quem quis ædificio præposuit vel frumento coemendo, in solidum eum teneri.
D.14.3.5.2 Labeo quoque scripsit, si quis pecuniis fænerandis, agris colendis, mercaturis redempturisque faciendis præposuerit, in solidum eum teneri.
D.14.3.5.3 Sed et si in mensa habuit quis servum præpositum, nomine eius tenebitur.
D.14.3.5.4 Sed etiam eos institores dicendos placuit, quibus vestiarii vel lintearii dant vestem circumferendam et distrahendam, quos vulgo circitores appellamus.
D.14.3.5.5 Sed et muliones quis proprie institores appellet,
D.14.3.5.6 Item fullonum et sarcinatorum præpositos․ stabularii quoque loco institorum habendi sunt.
D.14.3.5.7 Sed et si tabernarius servum suum peregre mitteret ad merces comparandas et sibi mittendas, loco institoris habendum Labeo scripsit.
D.14.3.5.8 Idem ait, si libitinarius servum pollinctorem habuerit isque mortuum spoliaverit, dandam in eum quasi institoriam actionem, quamvis et furti et iniuriarum actio competeret.
D.14.3.5.9 Idem Labeo ait: si quis pistor servum suum solitus fuit in certum locum mittere ad panem vendendum, deinde is pecunia accepta præsenti, ut per dies singulos eis panem præstaret, conturbaverit, dubitari non oportet, quin, si permisit ei ita dari summas, teneri debeat.
D.14.3.5.10 Sed et cum fullo peregre proficiscens rogasset, ut discipulis suis, quibus tabernam instructam tradiderat, imperaret, post cuius profectionem vestimenta discipulus accepisset et fugisset, fullonem non teneri, si quasi procurator fuit relictus: sin vero quasi institor, teneri eum․ plane si adfirmaverit mihi recte me credere operariis suis, non institoria, sed ex locato tenebitur.
D.14.3.5.11 Non tamen omne, quod cum institore geritur, obligat eum qui præposuit, sed ita, si eius rei gratia, cui præpositus fuerit, contractum est, id est dumtaxat ad id quod eum præposuit.
D.14.3.5.12 Proinde si præposui ad mercium distractionem, tenebor nomine eius ex empto actione: item si forte ad emendum eum præposuero, tenebor dumtaxat ex vendito: sed neque si ad emendum, et ille vendiderit, neque si ad vendendum, et ille emerit, debebit teneri, idque Cassius probat.
D.14.3.5.13 Sed si pecuniam quis crediderit institori ad emendas merces præposito, locus est institoriæ, idemque et si ad pensionem pro taberna exsolvendam: quod ita verum puto, nisi prohibitus fuit mutuari.
D.14.3.5.14 Si ei, quem ad vendendum emendumve oleum præposui, mutuum oleum datum sit, dicendum erit institoriam locum habere.
D.14.3.5.15 Item si institor, cum oleum vendidisset, anulum arræ nomine acceperit neque eum reddat, dominum institoria teneri: nam eius rei, in quam præpositus est, contractum est: nisi forte mandatum ei fuit præsenti pecunia vendere․ quare si forte pignus institor ob pretium acceperit, institoriæ locus erit.
D.14.3.5.16 Item fideiussori, qui pro institore intervenerit, institoria competit: eius enim rei sequella est.
D.14.3.5.17 Si ab alio institor sit præpositus, is tamen decesserit qui præposuit et heres ei extiterit, qui eodem institore utatur, sine dubio teneri eum oportebit․ nec non, si ante aditam hereditatem cum eo contractum est, æquum est ignoranti dari institoriam actionem.
D.14.3.5.18 Sed et si procurator meus, tutor, curator institorem præposuerit, dicendum erit veluti a me præposito dandam institoriam actionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
