Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 14.3.19

DE INSTITORIA ACTIONE

inscriptio Papinianus libro tertio responsorum

D.14.3.19pr. In eum, qui mutuis accipiendis pecuniis procuratorem præposuit, utilis ad exemplum institoriæ dabitur actio: quod æque faciendum erit et si procurator solvendo sit, qui stipulanti pecuniam promisit.

D.14.3.19.1 Si dominus, qui servum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam idem per libertum negotium exercuit, varietate status non mutabitur periculi causa.

D.14.3.19.2 Tabernæ præpositus a patre filius mercium causa mutuam pecuniam accepit: pro eo pater fideiussit: etiam institoria ab eo petetur, cum acceptæ pecuniæ speciem fideiubendo negotio tabernæ miscuerit.

D.14.3.19.3 Servus pecuniis tantum fænerandis præpositus per intercessionem æs alienum suscipiens ut institorem dominum in solidum iure prætorio non adstringit: quod autem pro eo, qui pecuniam fæneravit, per delegationem alii promisit, a domino recte petetur, cui pecuniæ creditæ contra eum qui delegavit actio quæsita est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑