Digesta Iustiniani 14.3.17
inscriptio Paulus libro trigensimo ad edictum
D.14.3.17pr. Si quis mancipiis vel iumentis pecoribusve emendis vendendisque præpositus sit, non solum institoria competit adversus eum qui præposuit, sed etiam redhibitoria vel ex stipulatu duplæ simplæve in solidum actio danda est.
D.14.3.17.1 Si servum Titii institorem habueris, vel tecum ex hoc edicto vel cum Titio ex inferioribus edictis agere potero․ sed si tu cum eo contrahi vetuisti, cum Titio dumtaxat agi poterit.
D.14.3.17.2 Si impubes patri habenti institores heres exstiterit, deinde cum his contractum fuerit, dicendum est in pupillum dari actionem propter utilitatem promiscui usus, quemadmodum ubi post mortem tutoris, cuius auctoritate institor præpositus est, cum eo contrahitur.
D.14.3.17.3 Eius contractus certe nomine, qui ante aditam hereditatem intercessit, etiamsi furiosus heres exsistat, dandam esse actionem etiam Pomponius scripsit: non enim imputandum est ei, qui sciens dominum decessisse cum institore exercente mercem contrahat.
D.14.3.17.4 Proculus ait, si denuntiavero tibi, ne servo a me præposito crederes, exceptionem dandam: ‘si ille illi non denuntiaverit, ne illi servo crederet’․ sed si ex eo contractu peculium habeat aut in rem meam versum sit nec velim quo locupletior sim solvere, replicari de dolo malo oportet․ nam videri me dolum malum facere, qui ex aliena iactura lucrum quæram.
D.14.3.17.5 Ex hac causa etiam condici posse verum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
