Digesta Iustiniani 14.3.14
inscriptio Paulus libro quarto ad Plautium
D.14.3.14 Idem erit et si alienus servus communi merci præpositus sit: nam adversus utrumque in solidum actio dari debet et quod quisque præstiterit, eius partem societatis vel communi dividundo iudicio consequetur․ certe ubicumque actio societatis vel communi dividundo cessat, quemque pro parte sua condemnari oportere constat, veluti si is, cuius servo creditum est, duobus heredibus institutis ei servo libertatem dederit: nam heredum quisque pro sua parte conveniendi sunt, quia cessat inter eos communi dividundo iudicium.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
