Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 14.3.13

DE INSTITORIA ACTIONE

inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad edictum

D.14.3.13pr. Habebat quis servum merci oleariæ præpositum Arelate, eundem et mutuis pecuniis accipiendis: acceperat mutuam pecuniam: putans creditor ad merces eum accepisse egit proposita actione: probare non potuit mercis gratia eum accepisse․ licet consumpta est actio nec amplius agere poterit, quasi pecuniis quoque mutuis accipiendis esset præpositus, tamen Iulianus utilem ei actionem competere ait.

D.14.3.13.1 Meminisse autem oportebit institoria dominum ita demum teneri, si non novaverit quis eam obligationem vel ab institore vel ab alio novandi animo stipulando.

D.14.3.13.2 Si duo pluresve tabernam exerceant et servum, quem ex disparibus partibus habebant, institorem præposuerint, utrum pro dominicis partibus teneantur an pro æqualibus an pro portione mercis an vero in solidum, Iulianus quærit․ et verius esse ait exemplo exercitorum et de peculio actionis in solidum unumquemque conveniri posse, et quidquid is præstiterit qui conventus est, societatis iudicio vel communi dividundo consequetur, quam sententiam et supra probavimus.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑