Digesta Iustiniani 14.2.ult.1
inscriptio Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum
D.14.2.10pr. Si vehenda mancipia conduxisti, pro eo mancipio, quod in nave mortuum est, vectura tibi non debetur․ Paulus : immo quæritur, quid actum est, utrum ut pro his qui impositi an pro his qui deportati essent, merces daretur: quod si hoc apparere non potuerit, satis erit pro nauta, si probaverit impositum esse mancipium.
D.14.2.10.1 Si ea condicione navem conduxisti, ut ea merces tuæ portarentur easque merces nulla nauta necessitate coactus in navem deteriorem, cum id sciret te fieri nolle, transtulit et merces tuæ cum ea nave perierunt, in qua novissime vectæ sunt, habes ex conducto locato cum priore nauta actionem․ Paulus : immo contra, si modo ea navigatione utraque navis periit, cum id sine dolo et culpa nautarum factum esset․ idem iuris erit, si prior nauta publice retentus navigare cum tuis mercibus prohibitus fuerit․ idem iuris erit, cum ea condicione a te conduxisset, ut certam poenam tibi præstaret, nisi ante constitutum diem merces tuas eo loci exposuisset, in quem devehendas eas merces locasset, nec per eum staret, quo minus remissa sibi ea poena spectaret․ idem iuris in eodem genere cogitationis observabimus, si probatum fuerit nautam morbo impeditum navigare non potuisse․ idem dicemus, si navis eius vitium fecerit sine dolo malo et culpa eius.
D.14.2.10.2 Si conduxisti navem amphorarum duo milium et ibi amphoras portasti, pro duobus milibus amphorarum pretium debes․ Paulus : immo si aversione navis conducta est, pro duobus milibus debetur merces: si pro numero impositarum amphorarum merces constituta est, contra se habet: nam pro tot amphoris pretium debes, quot portasti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
