Digesta Iustiniani 14.2.4.1
inscriptio Callistratus libro secundo quæstionum
D.14.2.4pr. Navis onustæ levandæ causa, quia intrare flumen vel portum non potuerat cum onere, si quædam merces in scapham traiectæ sunt, ne aut extra flumen periclitetur aut in ipso ostio vel portu, eaque scapha summersa est, ratio haberi debet inter eos, qui in nave merces salvas habent, cum his qui in scapha perdiderunt, proinde tamquam si iactura facta esset: idque Sabinus quoque libro secundo responsorum probat․ contra si scapha cum parte mercium salva est, navis periit, ratio haberi non debet eorum, qui in nave perdiderunt, quia iactus in tributum nave salva venit.
D.14.2.4.1 Sed si navis, quæ in tempestate iactu mercium unius mercatoris levata est, in alio loco summersa est et aliquorum mercatorum merces per urinatores extractæ sunt data mercede, rationem haberi debere eius, cuius merces in navigatione levandæ navis causa iactæ sunt, ab his, qui postea sua per urinatores servaverunt, Sabinus æque respondit․ eorum vero, qui ita servaverunt, invicem rationem haberi non debere ab eo, qui in navigatione iactum fecit, si quædam ex his mercibus per urinatores extractæ sunt: eorum enim merces non possunt videri servandæ navis causa iactæ esse, quæ perit.
D.14.2.4.2 Cum autem iactus de nave factus est et alicuius res, quæ in navi remanserunt, deteriores factæ sunt, videndum, an conferre cogendus sit, quia non debet duplici damno onerari et collationis et quod res deteriores factæ sunt․ sed defendendum est hunc conferre debere pretio præsente rerum: itaque verbi gratia si vicenum merces duorum fuerunt et alterius aspargine decem esse coeperunt, ille cuius res integræ sunt pro viginti conferat, hic pro decem․ potest tamen dici etiam illa sententia distinguentibus nobis, deteriores ex qua causa factæ sunt, id est utrum propter iacta nudatis rebus damnum secutum est an vero alia ex causa, veluti quod alicubi iacebant merces in angulo aliquo et unda penetravit․ tunc enim conferre debebit: an ex priore causa collationis onus pati non debet, quia iactus etiam hunc læsit? adhuc numquid et si aspargine propter iactum res deteriores factæ sunt? sed distinctio suptilior adhibenda est, quid plus sit, in damno an in collatione: si verbi gratia hæ res viginti fuerunt et collatio quidem facit decem, damnum autem duo, deducto hoc, quod damnum passus est, reliquum conferre debeat․ quid ergo, si plus in damno erit quam in collatione ? ut puta decem aureis res deteriores factæ sunt, duo autem collationis sunt․ indubitate utrumque onus pati non debet: sed hic videamus, num et ipsi conferre oporteat. quid enim interest iactatas res meas amiserim an nudatas deteriores habere coeperim: nam sicut ei qui perdiderit subvenitur, ita et ei subveniri oportet, qui deteriores propter iactum res habere coeperit․ hæc ita Papirius Fronto respondit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
