Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 14.2.2

DE LEGE RHODIA DE IACTU

inscriptio Paulus libro trigensimo quarto ad edictum

D.14.2.2pr. Si laborante nave iactus factus est, amissarum mercium domini, si merces vehendas locaverant, ex locato cum magistro navis agere debent: is deinde cum reliquis, quorum merces salvæ sunt, ex conducto, ut detrimentum pro portione communicetur, agere potest. Servius quidem respondit ex locato agere cum magistro navis debere, ut ceterorum vectorum merces retineat, donec portionem damni præstent․ immo etsi non retineat merces magister, ultro ex locato habiturus est actionem cum vectoribus: quid enim si vectores sint, qui nullas sarcinas habeant? plane commodius est, si sint, retinere eas․ at si non totam navem conduxerit, ex conducto aget, sicut vectores, qui loca in navem conduxerunt: æquissimum enim est commune detrimentum fieri eorum, qui propter amissas res aliorum consecuti sunt, ut merces suas salvas haberent.

D.14.2.2.1 Si conservatis mercibus deterior facta sit navis aut si quid exarmaverit, nulla facienda est collatio, quia dissimilis earum rerum causa sit, quæ navis gratia parentur et earum, pro quibus mercedem aliquis acceperit: nam et si faber incudem aut malleum fregerit, non imputaretur ei qui locaverit opus․ sed si voluntate vectorum vel propter aliquem metum id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet.

D.14.2.2.2 Cum in eadem nave varia mercium genera complures mercatores coegissent prætereaque multi vectores servi liberique in ea navigarent, tempestate gravi orta necessario iactura facta erat: quæsita deinde sunt hæc: an omnes iacturam præstare oporteat et si qui tales merces imposuissent, quibus navis non oneraretur, velut gemmas margaritas? et quæ portio præstanda est? et an etiam pro liberis capitibus dari oporteat? et qua actione ea res expediri possit? placuit omnes, quorum interfuisset iacturum fieri, conferre oportere, quia id tributum observatæ res deberent: itaque dominum etiam navis pro portione obligatum esse․ iacturæ summam pro rerum pretio distribui oportet․ corporum liberorum æstimationem nullam fieri posse․ ex conducto dominos rerum amissarum cum nauta, id est cum magistro acturos․ itidem agitatum est, an etiam vestimentorum cuiusque et anulorum æstimationem fieri oporteat: et omnium visum est, nisi si qua consumendi causa imposita forent, quo in numero essent cibaria: eo magis quod, si quando ea defecerint in navigationem, quod quisque haberet in commune conferret.

D.14.2.2.3 Si navis a piratis redempta sit, Servius Ofilius Labeo omnes conferre debere aiunt: quod vero prædones abstulerint, eum perdere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas merces redemerit.

D.14.2.2.4 Portio autem pro æstimatione rerum quæ salvæ sunt et earum quæ amissæ sunt præstari solet, nec ad rem pertinet, si hæ quæ amissæ sunt pluris veniri poterunt, quoniam detrimenti, non lucri fit præstatio․ sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, æstimatio debet haberi non quanti emptæ sint, sed quanti venire possunt.

D.14.2.2.5 Servorum quoque qui in mare perierunt non magis æstimatio facienda est, quam si qui ægri in nave decesserint aut aliqui sese præcipitaverint.

D.14.2.2.6 Si quis ex vectoribus solvendo non sit, hoc detrimentum magistri navis non erit: nec enim fortunas cuiusque nauta excutere debet.

D.14.2.2.7 Si res quæ iactæ sunt apparuerint, exoneratur collatio: quod si iam contributio facta sit, tunc hi qui solverint agent ex locato cum magistro, ut is ex conducto experiatur et quod exegerit reddat.

D.14.2.2.8 Res autem iacta domini manet nec fit adprehendentis, quia pro derelicto non habetur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑