Digesta Iustiniani 14.1.4
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.14.1.4pr. Si tamen plures per se navem exerceant, pro portionibus exercitionis conveniuntur: neque enim invicem sui magistri videntur.
D.14.1.4.1 Sed si plures exerceant, unum autem de numero suo magistrum fecerint, huius nomine in solidum poterunt conveniri.
D.14.1.4.2 Sed si servus plurium navem exerceat voluntate eorum, idem placuit quod in pluribus exercitoribus․ plane si unius ex omnibus voluntate exercuit, in solidum ille tenebitur, et ideo puto et in superiore casu in solidum omnes teneri.
D.14.1.4.3 Si servus sit, qui navem exercuit voluntate domini, et alienatus fuerit, nihilo minus is qui eum alienavit tenebitur․ proinde et si decesserit servus, tenebitur: nam et magistro defuncto tenebitur.
D.14.1.4.4 Hæ actiones perpetuo et heredibus et in heredes dabuntur: proinde et si servus, qui voluntate domini exercuit, decessit, etiam post annum dabitur hæc actio, quamvis de peculio ultra annum non detur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
