Digesta Iustiniani 13.7.ult
inscriptio Scævola libro quinto digestorum
D.13.7.43pr. Locum purum pignori creditori obligavit eique instrumentum emptionis tradidit: et cum eum locum inædificare vellet, mota sibi controversia a vicino de latitudine, quod alias probare non poterat, petit a creditore, ut instrumentum a se traditum auctoritatis exhiberet: quo non exhibente minorem locum ædificavit atque ita damnum passus est․ quæsitum est, an, si creditor pecuniam petat vel pignus vindicet, doli exceptione posita iudex huius damni rationem habere debeat․ respondit, si operam non dedisset, ut instrumenti facultate subducta debitor caperetur, posse debitorem pecunia soluta pigneraticia agere: opera autem in eo data tunc et ante pecuniam solutam in id quod interest cum creditore agi.
D.13.7.43.1 Titius cum pecuniam mutuam accepit a Gaio Seio sub pignore culleorum: istos culleos cum Seius in horreo haberet, missus ex officio annonæ centurio culleos ad annonam sustulit ac postea instantia Gaii Seii creditoris reciperati sunt: quæro, intertrituram, quæ ex operis facta est, utrum Titius debitor an Seius creditor adgnosecere debeat․ respondit secundum ea quæ proponerentur ob id, quod eo nomine intertrimenti accidisset, non teneri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
