Digesta Iustiniani 13.7.25
inscriptio Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum
D.13.7.25 Si servos pigneratos artificiis instruxit creditor, si quidem iam imbutos vel voluntate debitoris, erit actio contraria: si vero nihil horum intercessit, si quidem artificiis necessariis, erit actio contraria, non tamen sic, ut cogatur servis carere pro quantitate sumptuum debitor․ sicut enim neglegere creditorem dolus et culpa quam præstat non patitur, ita nec talem efficere rem pigneratam, ut gravis sit debitori ad reciperandum: puta saltum grandem pignori datum ab homine, qui vix luere potest, nedum excolere, tu acceptum pignori excoluisti sic, ut magni pretii faceres․ alioquin non est æquum aut quærere me alios creditores aut cogi distrahere quod velim receptum aut tibi pænuria coactum derelinquere․ medie igitur hæc a iudice erunt dispicienda, ut neque delicatus debitor neque onerosus creditor audiatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
