Digesta Iustiniani 13.7.24
inscriptio Ulpianus libro trigensimo ad edictum
D.13.7.24pr. Eleganter apud me quæsitum est, si impetrasset creditor a Cæsare, ut pignus possideret idque evictum esset, an habeat contrariam pigneraticiam․ et videtur finita esse pignoris obligatio et a contractu recessum․ immo utilis ex empto accommodata est, quemadmodum si pro soluto ei res data fuerit, ut in quantitatem debiti ei satisfiat vel in quantum eius intersit, et compensationem habere potest creditor, si forte pigneraticia vel ex alia causa cum eo agetur.
D.13.7.24.1 Qui reprobos nummos solvit creditori, an habet pigneraticiam actionem quasi soluta pecunia, quæritur: et constat neque pigneraticia eum agere neque liberari posse, quia reproba pecunia non liberat solventem, reprobis videlicet nummis reddendis.
D.13.7.24.2 Si vendiderit quidem creditor pignus pluris quam debitum erat, nondum autem pretium ab emptore exegerit, an pigneraticio iudicio conveniri possit ad superfluum reddendum, an vero vel exspectare debeat, quoad emptor solvat, vel suscipere actiones adversus emptorem? et arbitror non esse urguendum ad solutionem creditorem, sed aut exspectare debere debitorem aut, si non exspectat, mandandas ei actiones adversus emptorem periculo tamen venditoris․ quod si accepit iam pecuniam, superfluum reddit.
D.13.7.24.3 In pigneraticio iudicio venit et si res pignori datas male tractavit creditor vel servos debilitavit․ plane si pro maleficiis suis coercuit vel vinxit vel optulit præfecturæ vel præsidi, dicendum est pigneraticia creditorem non teneri․ quare si prostituit ancillam vel aliud improbatum facere coegit, ilico pignus ancillæ solvitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
