Digesta Iustiniani 13.7.23
inscriptio Tryphoninus libro octavo disputationum
D.13.7.23 nec enim amplius a debitore quam debiti summa consequi poterit․ sed si stipulatio usurarum fuerat et post quinquennium forte, quam pretium ex re obligata victus eam emptori restituit, etiam medii temporis usuras a debitore petere potest, quia nihil ei solutum esse, ut auferri non possit, palam factum est: sed si simplum præstitit, doli exceptione repellendus erit ab usurarum petitione, quia habuit usum pecuniæ pretii, quod ab emptore acceperat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
