Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 13.7.1

DE PIGNERATICIA ACTIONE VEL CONTRA

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum

D.13.7.1pr. Pignus contrahitur non sola traditione, sed etiam nuda conventione, etsi non traditum est.

D.13.7.1.1 Si igitur contractum sit pignus nuda conventione, videamus, an, si quis aurum ostenderit quasi pignori daturus et æs dederit, obligaverit aurum pignori: et consequens est ut aurum obligetur, non autem æs, quia in hoc non consenserint.

D.13.7.1.2 Si quis tamen, cum æs pignori daret, adfirmavit hoc aurum esse et ita pignori dederit, videndum erit, an æs pignori obligaverit et numquid, quia in corpus consensum est, pignori esse videatur: quod magis est․ tenebitur tamen pigneraticia contraria actione qui dedit, præter stellionatum quem fecit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑