Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 13.6.5

COMMODATI VEL CONTRA

inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad edictum

D.13.6.5pr. Si ut certo loco vel tempore reddatur commodatum convenit, officio iudicis inest, ut rationem loci vel temporis habeat.

D.13.6.5.1 Si quis hac actione egerit et oblatam litis æstimationem susceperit, rem offerentis facit.

D.13.6.5.2 Nunc videndum est, quid veniat in commodati actione, utrum dolus an et culpa an vero et omne periculum․ et quidem in contractibus interdum dolum solum, interdum et culpam præstamus: dolum in deposito: nam quia nulla utilitas eius versatur apud quem deponitur, merito dolus præstatur solus: nisi forte et merces accessit (tunc enim, ut est et constitutum, etiam culpa exhibetur) aut si hoc ab initio convenit, ut et culpam et periculum præstet is penes quem deponitur․ sed ubi utriusque utilitas vertitur, ut in empto, ut in locato, ut in dote, ut in pignore, ut in societate, et dolus et culpa præstatur.

D.13.6.5.3 Commodatum autem plerumque solam utilitatem continet eius cui commodatur, et ideo verior est Quinti Mucii sententia existimantis et culpam præstandam et diligentiam et, si forte res æstimata data sit, omne periculum præstandum ab eo, qui æstimationem se præstaturum recepit.

D.13.6.5.4 Quod vero senectute contigit vel morbo, vel vi latronum ereptum est, aut quid simile accidit, dicendum est nihil eorum esse imputandum ei qui commodatum accepit, nisi aliqua culpa interveniat․ proinde et si incendio vel ruina aliquid contigit vel aliquid damnum fatale, non tenebitur, nisi forte, cum possit res commodatas salvas facere, suas prætulit.

D.13.6.5.5 Custodiam plane commodatæ rei etiam diligentem debet præstare.

D.13.6.5.6 Sed an etiam hominis commodati custodia præstetur, apud veteres dubitatum est․ nam interdum et hominis custodia præstanda est, si vinctus commodatus est, vel eius ætatis, ut custodia indigeret: certe si hoc actum est, ut custodiam is qui rogavit præstet, dicendum erit præstare.

D.13.6.5.7 Sed interdum et mortis damnum ad eum qui commodatum rogavit pertinet: nam si tibi equum commodavero, ut ad villam adduceres, tu ad bellum duxeris, commodati teneberis: idem erit et in homine․ plane si sic commodavi, ut ad bellum duceres, meum erit periculum․ nam et si servum tibi tectorem commodavero et de machina ceciderit, periculum meum esse Namusa ait: sed ego ita hoc verum puto, si tibi commodavi, ut et in machina operaretur: ceterum si ut de plano opus faceret, tu eum imposuisti in machina, aut si machinæ culpa factum minus diligenter non ab ipso ligatæ vel funium perticarumque vetustate, dico periculum, quod culpa contigit rogantis commodatum, ipsum præstare debere: nam et Mela scripsit, si servus lapidario commodatus sub machina perierit, teneri fabrum commodati, qui neglegentius machinam colligavit.

D.13.6.5.8 Quin immo et qui alias re commodata utitur, non solum commodati, verum furti quoque tenetur, ut Iulianus libro undecimo digestorum scripsit․ denique ait, si tibi codicem commodavero et in eo chirographum debitorem tuum cavere feceris egoque hoc interlevero, si quidem ad hoc tibi commodavero, ut caveretur tibi in eo, teneri me tibi contrario iudicio: si minus, neque me certiorasti ibi chirographum esse scriptum: etiam teneris mihi, inquit, commodati, immo, ait, etiam furti, quoniam aliter re commodata usus es, quemadmodum qui equo, inquit, vel vestimento aliter quam commodatum est utitur, furti tenetur.

D.13.6.5.9 Usque adeo autem diligentia in re commodata præstanda est, ut etiam in ea, quæ sequitur rem commodatam, præstari debeat: ut puta equam tibi commodavi, quam pullus comitabatur: etiam pulli te custodiam præstare debere veteres responderunt.

D.13.6.5.10 Interdum plane dolum solum in re commodata qui rogavit præstabit, ut puta si quis ita convenit: vel si sua dumtaxat causa commodavit, sponsæ forte suæ vel uxori, quo honestius culta ad se deduceretur, vel si quis ludos edens prætor scænicis commodavit, vel ipsi prætori quis ultro commodavit.

D.13.6.5.11 Nunc videndum, in quibus speciebus commodati actio locum habeat․ et est apud veteres de huiusmodi speciebus dubitatum.

D.13.6.5.12 Rem tibi dedi, ut creditori tuo pignori dares: dedisti: non repigneras, ut mihi reddas․ Labeo ait commodati actionem locum habere, quod ego puto verum esse, nisi merces intervenit: tunc enim vel in factum vel ex locato conducto agendum erit․ plane si ego pro te rem pignori dedero tua voluntate, mandati erit actio․ idem Labeo recte dicit, si a me culpa absit repignerandi, creditor autem nolit reddere pignus, competere tibi ad hoc dumtaxat commodati, ut tibi actiones adversus eum præstem․ abesse autem culpa a me videtur, sive iam solvi pecuniam sive solvere sum paratus․ sumptum plane litis ceteraque æquum est eum adgnoscere, qui commodatum accepit.

D.13.6.5.13 Si me rogaveris, ut servum tibi cum lance commodarem et servus lancem perdiderit, Cartilius ait periculum ad te respicere, nam et lancem videri commodatam: quare culpam in eam quoque præstandam․ plane si servus cum ea fugerit, eum qui commodatum accepit non teneri, nisi fugæ præstitit culpam.

D.13.6.5.14 Si de me petisses, ut triclinium tibi sternerem et argentum ad ministerium præberem, et fecero, deinde petisses, ut idem sequenti die facerem et cum commode argentum domi referre non possem, ibi hoc reliquero et perierit: qua actione agi possit et cuius esset periculum? Labeo de periculo scripsit multum interesse, custodem posui an non: si posui, ad me periculum spectare, si minus, ad eum penes quem relictum est․ ego puto commodati quidem agendum, verum custodiam eum præstare debere, penes quem res relictæ sunt, nisi aliud nominatim convenit.

D.13.6.5.15 Si duobus vehiculum commodatum sit vel locatum simul, Celsus filius scripsit libro sexto digestorum quæri posse, utrum unusquisque eorum in solidum an pro parte teneatur․ et ait duorum quidem in solidum dominium vel possessionem esse non posse: nec quemquam partis corporis dominum esse, sed totius corporis pro indiviso pro parte dominium habere․ usum autem balinei quidem vel porticus vel campi uniuscuiusque in solidum esse (neque enim minus me uti, quod et alius uteretur): verum in vehiculo commodato vel locato pro parte quidem effectu me usum habere, quia non omnia loca vehiculi teneam. sed esse verius ait et dolum et culpam et diligentiam et custodiam in totum me præstare debere: quare duo quodammodo rei habebuntur et, si alter conventus præstiterit, liberabit alterum et ambobus competit furti actio,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑