Digesta Iustiniani 13.6.3.15
inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad edictum
D.13.6.3pr. Sed mihi videtur, si locupletior pupillus factus sit, dandam utilem commodati actionem secundum divi Pii rescriptum.
D.13.6.3.1 Si reddita quidem sit res commodata, sed deterior reddita, non videbitur reddita, quæ deterior facta redditur, nisi quid interest præstetur: proprie enim dicitur res non reddita, quæ deterior redditur.
D.13.6.3.2 In hac actione sicut in ceteris bonæ fidei iudiciis similiter in litem iurabitur: et rei iudicandæ tempus, quanti res sit, observatur, quamvis in stricti litis contestatæ tempus spectetur.
D.13.6.3.3 Heres eius qui commodatum accepit pro ea parte qua heres est convenitur, nisi forte habeat facultatem totius rei restituendæ nec faciat: tunc enim condemnatur in solidum, quasi hoc boni iudicis arbitrio conveniat.
D.13.6.3.4 Si filio familias servove commodatum sit, dumtaxat de peculio agendum erit: cum filio autem familias ipso et directo quis poterit․ sed et si ancillæ vel filiæ familias commodaverit, dumtaxat de peculio erit agendum.
D.13.6.3.5 Sed non tantum ex causa doli earum personarum pater vel dominus condemnetur, sed et ipsius quoque domini vel patris fraus dumtaxat venit, ut Iulianus libro undecimo circa pigneraticiam actionem distinguit.
D.13.6.3.6 Non potest commodari id quod usu consumitur, nisi forte ad pompam vel ostentationem quis accipiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
