Digesta Iustiniani 13.6.18.2
inscriptio Gaius libro nono ad edictum provinciale
D.13.6.18pr. In rebus commodatis talis diligentia præstanda est, qualem quisque diligentissimus pater familias suis rebus adhibet, ita ut tantum eos casus non præstet, quibus resisti non possit, veluti mortes servorum quæ sine dolo et culpa eius accidunt, latronum hostiumve incursus, piratarum insidias, naufragium, incendium, fugas servorum qui custodiri non solent․ quod autem de latronibus et piratis et naufragio diximus, ita scilicet accipiemus, si in hoc commodata sit alicui res, ut eam rem peregre secum ferat: alioquin si cui ideo argentum commodaverim, quod is amicos ad cenam invitaturum se diceret, et id peregre secum portaverit, sine ulla dubitatione etiam piratarum et latronum et naufragii casum præstare debet․ hæc ita, si dumtaxat accipientis gratia commodata sit res, at si utriusque, veluti si communem amicum ad cenam invitaverimus tuque eius rei curam suscepisses et ego tibi argentum commodaverim, scriptum quidem apud quosdam invenio, quasi dolum tantum præstare debeas: sed videndum est, ne et culpa præstanda sit, ut ita culpæ fiat æstimatio, sicut in rebus pignori datis et dotalibus æstimari solet.
D.13.6.18.1 Sive autem pignus sive commodata res sive deposita deterior ab eo qui acceperit facta sit, non solum istæ sunt actiones, de quibus loquimur, verum etiam legis Aquiliæ: sed si qua earum actum fuerit, aliæ tolluntur.
D.13.6.18.2 Possunt iustæ causæ intervenire, ex quibus cum eo qui commodasset agi deberet: veluti de impensis in valetudinem servi factis quæve post fugam requirendi reducendique eius causa factæ essent: nam cibariorum impensæ naturali scilicet ratione ad eum pertinent, qui utendum accepisset․ sed et id, quod de impensis valetudinis aut fugæ diximus, ad maiores impensas pertinere debet: modica enim impendia verius est, ut sicuti cibariorum ad eundem pertineant.
D.13.6.18.3 Item qui sciens vasa vitiosa commodavit, si ibi infusum vinum vel oleum corruptum effusumve est, condemnandus eo nomine est.
D.13.6.18.4 Quod autem contrario iudicio consequi quisque potest, id etiam recto iudicio, quo cum eo agitur, potest salvum habere iure pensationis. sed fieri potest, ut amplius esset, quod invicem aliquem consequi oporteat, aut iudex pensationis rationem non habeat, aut ideo de restituenda re cum eo non agatur, quia ea res casu intercidit aut sine iudice restituta est: dicemus necessariam esse contrariam actionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
