Digesta Iustiniani 13.6.17.3
inscriptio Paulus libro vicensimo nono ad edictum
D.13.6.17pr. In commodato hæc pactio, ne dolus præstetur, rata non est.
D.13.6.17.1 Contraria commodati actio etiam sine principali moveri potest, sicut et ceteræ quæ dicuntur contrariæ.
D.13.6.17.2 Si ex facto heredis agatur commodati, in solidum condemnatur, licet ex parte heres est.
D.13.6.17.3 Sicut autem voluntatis et officii magis quam necessitatis est commodare, ita modum commodati finemque præscribere eius est qui beneficium tribuit․ cum autem id fecit, id est postquam commodavit, tunc finem præscribere et retro agere atque intempestive usum commodatæ rei auferre non officium tantum impedit, sed et suscepta obligatio inter dandum accipiendumque․ geritur enim negotium invicem et ideo invicem propositæ sunt actiones, ut appareat, quod principio beneficii ac nudæ voluntatis fuerat, converti in mutuas præstationes actionesque civiles․ ut accidit in eo, qui absentis negotia gerere inchoavit: neque enim impune peritura deseret: suscepisset enim fortassis alius, si is non coepisset: voluntatis est enim suscipere mandatum, necessitatis consummare․ igitur si pugillares mihi commodasti, ut debitor mihi caveret, non recte facies importune repetendo: nam si negasses, vel emissem vel testes adhibuissem․ idemque est, si ad fulciendam insulam tigna commodasti, deinde protraxisti, aut etiam sciens vitiosa commodaveris: adiuvari quippe nos, non decipi beneficio oportet․ ex quibus causis etiam contrarium iudicium utile esse dicendum est.
D.13.6.17.4 Duabus rebus commodatis recte de altera commodati agi posse Vivianus scripsit: quod ita videri verum, si separatæ sint, Pomponius scripsit: nam eum qui carrucam puta vel lecticam commodavit, non recte acturum de singulis partibus.
D.13.6.17.5 Rem commodatam perdidi et pro ea pretium dedi, deinde res in potestate tua venit: Labeo ait contrario iudicio aut rem mihi præstare te debere aut quod a me accepisti reddere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
