Digesta Iustiniani 13.6.13
inscriptio Pomponius libro undecimo ad Sabinum
D.13.6.13pr. Is qui commodatum accepit si non apparentis rei nomine commodati condemnetur, cavendum ei est, ut repertam dominus ei præstet.
D.13.6.13.1 Si quem quæstum fecit is qui experiendum quid accepit, veluti si iumenta fuerint eaque locata sint, id ipsum præstabit qui experiundum dedit: neque enim ante eam rem quæstui cuique esse oportet, priusquam periculo eius sit.
D.13.6.13.2 Si libero homini, qui mihi bona fide serviebat, quasi servo rem commodavero, videamus, an habeam commodati actionem․ nam et Celsus filius aiebat, si iussissem eum aliquid facere, vel mandati cum eo vel præscriptis verbis experiri me posse: idem ergo et in commodato erit dicendum․ nec obstat, quod non hac mente cum eo, qui liber bona fide nobis serviret, contraheremus quasi eum obligatum habituri: plerumque enim id accidit, ut extra id quod ageretur tacita obligatio nascatur, veluti cum per errorem indebitum solvendi causa datur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
