Digesta Iustiniani 13.6.10
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad Sabinum
D.13.6.10pr. Eum, qui rem commodatam accepit, si in eam rem usus est in quam accepit, nihil præstare, si eam in nulla parte culpa sua deteriorem fecit, verum est: nam si culpa eius fecit deteriorem, tenebitur.
D.13.6.10.1 Si rem inspectori dedi, an similis sit ei cui commodata res est, quæritur․ et si quidem mea causa dedi, dum volo pretium exquirere, dolum mihi tantum præstabit: si sui, et custodiam: et ideo furti habebit actionem․ sed et si dum refertur periit, si quidem ego mandaveram per quem remitteret, periculum meum erit: si vero ipse cui voluit commisit, æque culpam mihi præstabit, si sui causa accepit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
