Digesta Iustiniani 13.6.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad edictum
D.13.6.1pr. Ait prætor: ‘Quod quis commodasse dicetur, de eo iudicium dabo’.
D.13.6.1.1 Huius edicti interpretatio non est difficilis․ unum solummodo notandum, quod qui edictum concepit commodati fecit mentionem, cum Paconius utendi fecit mentionem․ inter commodatum autem et utendum datum Labeo quidem ait tantum interesse, quantum inter genus et speciem: commodari enim rem mobilem, non etiam soli, utendam dari etiam soli․ sed ut apparet, proprie commodata res dicitur et quæ soli est, idque et Cassius existimat․ Vivianus amplius etiam habitationem commodari posse ait.
D.13.6.1.2 Impuberes commodati actione non tenentur, quoniam nec constitit commodatum in pupilli persona sine tutoris auctoritate, usque adeo ut, etiamsi pubes factus dolum aut culpam admiserit, hac actione non tenetur, quia ab initio non constitit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
