Digesta Iustiniani 13.5.ult
inscriptio Scævola libro quinto digestorum
D.13.5.31 Lucius Titius Seiorum debitor decessit: hi persuaserunt Publio Mævio, quod hereditas ad eum pertineret, et fecerunt, ut epistulam in eos exponat debitorem sese esse quasi heredem patrui sui confitentem, qui et addidit epistulæ suæ, quod in rationes suas eadem pecunia pervenit․ quæsitum est, cum ad Publium Mævium ex hereditate Lucii Titii nihil pervenerit, an ex scriptura proposita de constituta pecunia conveniri possit et an doli exceptione uti possit․ respondit nec civilem eo nomine actionem competere: sed nec de constituta secundum ea quæ proponerentur․ idem quæsiit, usurarum nomine quod ex causa supra scripta datum sit, an repeti possit․ respondit secundum ea quæ proponerentur posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
