Digesta Iustiniani 13.5.3.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum
D.13.5.3pr. Quod si maritus plus constituit ex dote quam facere poterat, quia debitum constituerit, in solidum quidem tenetur, sed mulieri in quantum facere potest condemnatur.
D.13.5.3.1 Si quis autem constituerit quod iure civili debebat, iure prætorio non debebat, id est per exceptionem, an constituendo teneatur, quæritur: et est verum, ut et Pomponius scribit, eum non teneri, quia debita iuribus non est pecunia quæ constituta est.
D.13.5.3.2 Si is, qui et iure civili et prætorio debebat, in diem sit obligatus, an constituendo teneatur? et Labeo ait teneri constitutum, quam sententiam et Pedius probat: et adicit Labeo vel propter has potissimum pecunias, quæ nondum peti possunt, constituta inducta: quam sententiam non invitus probarem: habet enim utilitatem, ut ex die obligatus constituendo se eadem die soluturum teneatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
