Digesta Iustiniani 13.5.25
inscriptio Papinianus libro octavo quæstionum
D.13.5.25pr. Illud aut illud debuit et constituit alterum: an vel alterum quod non constituit solvere possit, quæsitum est․ dixi non esse audiendum, si velit hodie fidem constitutæ rei frangere.
D.13.5.25.1 Si iureiurando delato deberi tibi iuraveris, cum habeas eo nomine actionem, recte de constituta agis․ sed et si non ultro detulero iusiurandum, sed referendi necessitate compulsus id fecero, quia nemo dubitat modestius facere qui referat, quam ut ipse iuret, nulla distinctio adhibetur, tametsi ob tuam facilitatem ac meam verecundiam subsecuta sit referendi necessitas.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
