Digesta Iustiniani 13.5.24
inscriptio Marcellus libro singulari responsorum
D.13.5.24 Titius Seio epistulam emisit in hæc verba: ‘Remanserunt apud me quinquaginta ex credito tuo ex contractu pupillorum meorum, quos tibi reddere debebo idibus Maiis probos: quod si ad diem supra scriptum non dedero, tunc dare debebo usuras tot.’ quæro, an Lucius Titius in locum pupillorum hac cautione reus successerit․ Marcellus respondit si intercessisset stipulatio, successisse․ item quæro, an, si non successisset, de constituta teneatur․ Marcellus respondit in sortem teneri: est enim humanior et utilior ista interpretatio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
