Digesta Iustiniani 13.5.19.pr
inscriptio Paulus libro vicensimo nono ad edictum
D.13.5.19pr. Id quod sub condicione debetur, sive pure sive certo die constituatur, eadem condicione suspenditur, ut existente condicione teneatur, deficiente utraque actio depereat.
D.13.5.19.1 Sed is qui pure debet si sub condicione constituat, inquit Pomponius in hunc utilem actionem esse.
D.13.5.19.2 Si pater vel dominus constituerit se soluturum quod fuit in peculio, non minueretur peculium eo, quod ex ea causa obstrictus esse coeperit: et licet interierit peculium, non tamen liberatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
