Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 13.5.18

DE PECUNIA CONSTITUTA

inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum

D.13.5.18pr. Item illa verba prætoris ‘neque per actorem stetisse’ eandem recipiunt dubitationem․ et Pomponius dubitat, si forte ad diem constituti per actorem non steterit, ante stetit vel postea․ et puto et hæc ad diem constituti referenda․ proinde si valetudine impeditus aut vi aut tempestate petitor non venit, ipsi nocere Pomponius scribit.

D.13.5.18.1 Quod adicitur: ‘eamque pecuniam cum constituebatur debitam fuisse’, interpretationem pleniorem exigit․ nam primum illud efficit, ut, si quid tunc debitum fuit cum constitueretur, nunc non sit, nihilo minus teneat constitutum, quia retrorsum se actio refert․ proinde temporali actione obligatum constituendo Celsus et Iulianus scribunt teneri debere, licet post constitutum dies temporalis actionis exierit․ quare et si post tempus obligationis se soluturum constituerit, adhuc idem Iulianus putat, quoniam eo tempore constituit, quo erat obligatio, licet in id tempus quo non tenebatur.

D.13.5.18.2 E re autem est hic subiungere, utrum poenam contineat hæc actio an rei persecutionem: et magis est, ut etiam Marcellus putat, ut rei sit persecutio.

D.13.5.18.3 Vetus fuit dubitatio, an qui hac actione egit sortis obligationem consumat․ et tutius est dicere solutione potius ex hac actione facta liberationem contingere, non litis contestatione, quoniam solutio ad utramque obligationem proficit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑