Digesta Iustiniani 13.5.16
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum
D.13.5.16pr. Si duo quasi duo rei constituerimus, vel cum altero agi poterit in solidum.
D.13.5.16.1 Sed et certo loco et tempore constituere quis potest, nec solum eo loci posse eum petere, ubi ei constitutum est, sed exemplo arbitrariæ actionis ubique potest.
D.13.5.16.2 Ait prætor: ‘si appareat eum qui constituit neque solvere neque fecisse neque per actorem stetit, quo minus fieret quod constitutum est’.
D.13.5.16.3 Ergo si non stetit per actorem, tenet actio, etiamsi per rerum naturam stetit: sed magis dicendum est subveniri reo debere.
D.13.5.16.4 Hæc autem verba prætoris ‘neque fecisse reum quod constituit’ utrum ad tempus constituti pertinent an vero usque ad litis contestationem trahimus, dubitari potest: et puto ad tempus constituti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
