Digesta Iustiniani 13.5.14.2
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum
D.13.5.14pr. Qui autem constituit se soluturum, tenetur, sive adiecit certam quantitatem sive non.
D.13.5.14.1 Si quis constituerit se pignus daturum: cum utilitas pignorum inrepserit, debet etiam hoc constitutum admitti.
D.13.5.14.2 Sed et si quis certam personam fideiussuram pro se constituerit, nihilo minus tenetur, ut Pomponius scribit․ quid tamen si ea persona nolit fideiubere? puto teneri eum qui constituit, nisi aliud actum est․ quid si ante decessit? si mora interveniente, æquum est teneri eum qui constituit vel in id quod interest vel ut aliam personam non minus idoneam fideiubentem præstet: si nulla mora interveniente, magis puto non teneri.
D.13.5.14.3 Constituere autem et præsentes et absentes possumus, sicut pacisci, et per nuntium et per nosmet ipsos, et quibuscumque verbis.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
