Digesta Iustiniani 13.5.1.6
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum
D.13.5.1pr. Hoc edicto prætor favet naturali æquitati: qui constituta ex consensu facta custodit, quoniam grave est fidem fallere.
D.13.5.1.1 Ait prætor: ‘Qui pecuniam debitam constituit.’ ‘qui’ sic accipiendum est ‘quæve’, nam et mulieres de constituta tenentur, si non intercesserint.
D.13.5.1.2 De pupillo etsi nihil sit expressum edicto, attamen sine tutoris auctoritate constituendo non obligatur.
D.13.5.1.3 Sed si filius familias constituerit, an teneatur, quæritur: sed puto verum et ipsum constituentem teneri et patrem de peculio.
D.13.5.1.4 Eum, qui inutiliter stipulatus est, cum stipulari voluerit, non constitui sibi, dicendum est de constituta experiri non posse, quoniam non animo constituentis, sed promittentis factum sit.
D.13.5.1.5 An potest aliud constitui quam quod debetur, quæsitum est․ sed cum iam placet rem pro re solvi posse, nihil prohibet et aliud pro debito constitui: denique si quis centum debens frumentum eiusdem pretii constituat, puto valere constitutum.
D.13.5.1.6 Debitum autem ex quacumque causa potest constitui, id est ex quocumque contractu sive certi sive incerti, et si ex causa emptionis quis pretium debeat vel ex causa dotis vel ex causa tutelæ vel ex quocumque alio contractu.
D.13.5.1.7 Debitum autem vel natura sufficit.
D.13.5.1.8 Sed et is, qui honoraria actione, non iure civili obligatus est, constituendo tenetur: videtur enim debitum et quod iure honorario debetur․ et ideo et pater et dominus de peculio obstricti si constituerint, tenebuntur usque ad eam quantitatem, quæ tunc fuit in peculio, cum constituebatur: ceterum si plus suo nomine constituit, non tenebitur in id quod plus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
