Digesta Iustiniani 13.4.8
inscriptio Africanus libro tertio quæstionum
D.13.4.8 Centum Capuæ dari stipulatus fideiussorem accepisti: ea pecunia ab eo similiter ut ab ipso promissore peti debebit, id est ut, si alibi quam Capuæ petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti æstimetur, quanti eius vel actoris interfuerit eam summam Capuæ potius quam alibi solvi․ nec oportebit, quod forte per reum steterit, quo minus tota centum Capuæ solverentur, obligationem fideiussoris augeri: neque enim hæc causa recte comparabitur obligationi usurarum: ibi enim duæ stipulationes sunt, hic autem una pecuniæ creditæ est, circa cuius exsecutionem æstimationis ratio arbitrio iudicis committitur․ eiusque differentiæ manifestissimum argumentum esse puto, quod, si post moram factam pars pecuniæ soluta sit et reliquum petatur, officium iudicis tale esse debeat, ut æstimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat summam quæ petetur Capuæ solutam esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
