Digesta Iustiniani 13.4.2.3
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum
D.13.4.2pr. Arbitraria actio utriusque utilitatem continet tam actoris quam rei: quod si rei interest, minoris fit pecuniæ condemnatio quam intentum est, aut si actoris, maioris pecuniæ fiat.
D.13.4.2.1 Hæc autem actio ex illa stipulatione venit, ubi stipulatus sum a te Ephesi decem dari.
D.13.4.2.2 Si quis Ephesi decem aut Capuæ hominem dari stipulatus experiatur, non debet detracto altero loco experiri, ne auferat loci utilitatem reo.
D.13.4.2.3 Scævola libro quinto decimo quæstionum ait non utique ea, quæ tacite insunt stipulationibus, semper in rei esse potestate, sed quid debeat, esse in eius arbitrio, an debeat, non esse․ et ideo cum quis Stichum aut Pamphilum promittit, eligere posse quod solvat, quamdiu ambo vivunt: ceterum ubi alter decessit, extingui eius electionem, ne sit in arbitrio eius, an debeat, dum non vult vivum præstare, quem solum debet․ quare et in proposito eum, qui promisit Ephesi aut Capuæ, si fuerit in ipsius arbitrio, ubi ab eo petatur, conveniri non potuisse: semper enim alium locum electurum: sic evenire, ut sit in ipsius arbitrio, an debeat: quare putat posse ab eo peti altero loco et sine loci adiectione: damus igitur actori electionem petitionis․ et generaliter definit Scævola petitorem electionem habere ubi petat, reum ubi solvat, scilicet ante petitionem․ proinde mixta, inquit, rerum alternatio locorum alternationi ex necessitate facit actoris electionem et in rem propter locum: alioquin tollis ei actionem, dum vis reservare reo optionem.
D.13.4.2.4 Si quis ita stipulatur ‘Ephesi et Capuæ’, hoc ait, ut Ephesi partem et Capuæ partem petat.
D.13.4.2.5 Si quis insulam fieri stipuletur et locum non adiciat, non valet stipulatio.
D.13.4.2.6 Qui ita stipulatur Ephesi decem dari: si ante diem, quam Ephesum pervenire possit, agat, perperam ante diem agi, quia et Iulianus putat diem tacite huic stipulationi inesse․ quare verum puto, quod Iulianus ait eum, qui Romæ stipulatur hodie Carthagine dari, inutiliter stipulari.
D.13.4.2.7 Idem Iulianus tractat, an is, qui Ephesi sibi aut Titio dari stipulatus est, si alibi Titio solvatur, nihilo minus possit intendere sibi dari oportere․ et Iulianus scribit liberationem non contigisse atque ideo posse peti quod interest․ Marcellus autem et alias tractat et apud Iulianum notat posse dici et si mihi alibi solvatur, liberationem contigisse, quamvis invitus accipere non cogar: plane si non contigit liberatio, dicendum ait superesse petitionem integræ summæ, quemadmodum si quis insulam alibi fecisset quam ubi promiserat, in nihilum liberaretur․ sed mihi videtur summæ solutio distare a fabrica insulæ et ideo quod interest solum petendum.
D.13.4.2.8 Nunc de officio iudicis huius actionis loquendum est, utrum quantitati contractus debeat servire an vel excedere vel minuere quantitatem debeat, ut, si interfuisset rei Ephesi potius solvere quam eo loci quo conveniebatur, ratio eius haberetur․ Iulianus Labeonis opinionem secutus etiam actoris habuit rationem, cuius interdum potuit interesse Ephesi recipere: itaque utilitas quoque actoris veniet․ quid enim si traiecticiam pecuniam dederit Ephesi recepturus, ubi sub poena debebat pecuniam vel sub pignoribus, et distracta pignora sunt vel poena commissa mora tua? vel fisco aliquid debebatur et res stipulatoris vilissimo distracta est? in hanc arbitrariam quod interfuit veniet et quidem ultra legitimum modum usurarum․ quid si merces solebat comparare: an et lucri ratio habeatur, non solius damni? puto et lucri habendam rationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
