Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 13.3.3

DE CONDICTIONE TRITICIARIA

inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum

D.13.3.3 In hac actione si quæratur, res quæ petita est cuius temporis æstimationem recipiat, verius est quod Servius ait, condemnationis tempus spectandum: si vero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus, sed ἐν πλάτει secundum Celsum erit spectandum: non enim debet novissimum vitæ tempus æstimari, ne ad exiguum pretium æstimatio redigatur in servo forte mortifere vulnerato․ in utroque autem, si post moram deterior res facta sit, Marcellus scribit libro vicensimo habendam æstimationem, quanto deterior res facta sit: et ideo, si quis post moram servum eluscatum dederit, nec liberari eum: quare ad tempus moræ in his erit reducenda æstimatio.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑