Digesta Iustiniani 13.3.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum
D.13.3.1pr. Qui certam pecuniam numeratam petit, illa actione utitur si certum petetur: qui autem alias res, per triticariam condictionem petet․ et generaliter dicendum est eas res per hanc actionem peti, si quæ sint præter pecuniam numeratam, sive in pondere sive in mensura constent, sive mobiles sint sive soli․ quare fundum quoque per hanc actionem petimus et si vectigalis sit sive ius stipulatus quis sit, veluti usum fructum vel servitutem utrorumque prædiorum.
D.13.3.1.1 Rem autem suam per hanc actionem nemo petet, nisi ex causis ex quibus potest, veluti ex causa furtiva vel vi mobili abrepta.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
