Digesta Iustiniani 13.1.8.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad edictum
D.13.1.8pr. In re furtiva condictio ipsorum corporum competit: sed utrum tamdiu, quamdiu exstent, an vero et si desierint esse in rebus humanis? et si quidem optulit fur, sine dubio nulla erit condictio: si non optulit, durat condictio æstimationis eius: corpus enim ipsum præstari non potest.
D.13.1.8.1 Si ex causa furtiva res condicatur, cuius temporis æstimatio fiat, quæritur․ placet tamen id tempus spectandum, quo res umquam plurimi fuit, maxime cum deteriorem rem factam fur dando non liberatur: semper enim moram fur facere videtur.
D.13.1.8.2 Novissime dicendum est etiam fructus in hac actione venire.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
