Digesta Iustiniani 13.1.14
inscriptio Iulianus libro vicensimo secundo digestorum
D.13.1.14pr. Si servus furtivus sub condicione legatus fuerit, pendente ea heres condictionem habebit et, si lite contestata condicio exstiterit, absolutio sequi debebit, perinde ac si idem servus sub condicione liber esse iussus fuisset et lite contestata condicio exstitisset: nam nec petitoris iam interest hominem recipere et res sine dolo malo furis eius esse desiit․ quod si pendente condicione iudicaretur, iudex æstimare debebit, quanti emptorem invenerit.
D.13.1.14.1 Cavere autem ex hac actione petitor ei cum quo agitur non debebit.
D.13.1.14.2 Bove subrepto et occiso condictio et bovis et corii et carnis domino competit, scilicet si et corium et caro contrectata fuerunt: cornua quoque condicentur․ sed si dominus condictione bovis pretium consecutus fuerit et postea aliquid eorum, de quibus supra dictum est, condicet, omnimodo exceptione summovetur․ contra si corium condixerit et pretium eius consecutus bovem condicet, offerente fure pretium bovis detracto pretio corii doli mali exceptione summovebitur.
D.13.1.14.3 Idem iuris est uvis subreptis: nam et mustum et vinacia iure condici possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
