Digesta Iustiniani 12.7.ult.pr
inscriptio Papinianus libro undecimo quæstionum
D.12.7.5pr. Avunculo nuptura pecuniam in dotem dedit neque nupsit: an eandem repetere possit, quæsitum est․ dixi, cum ob turpem causam dantis et accipientis pecunia numeretur, cessare condictionem et in delicto pari potiorem esse possessorem: quam rationem fortassis aliquem secutum respondere non habituram mulierem condictionem: sed recte defendi non turpem causam in proposito quam nullam fuisse, cum pecunia quæ daretur in dotem converti nequiret: non enim stupri, sed matrimonii gratia datam esse.
D.12.7.5.1 Noverca privigno, nurus socero pecuniam dotis nomine dedit neque nupsit․ cessare condictio prima facie videtur, quoniam iure gentium incestum committitur: atquin vel magis in ea specie nulla causa dotis dandæ fuit, condictio igitur competit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
