Digesta Iustiniani 12.7.1
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum
D.12.7.1pr. Est et hæc species condictionis, si quis sine causa promiserit vel si solverit quis indebitum․ qui autem promisit sine causa, condicere quantitatem non potest quam non dedit, sed ipsam obligationem.
D.12.7.1.1 Sed et si ob causam promisit, causa tamen secuta non est, dicendum est condictionem locum habere.
D.12.7.1.2 Sive ab initio sine causa promissum est, sive fuit causa promittendi quæ finita est vel secuta non est, dicendum est condictioni locum fore.
D.12.7.1.3 Constat id demum posse condici alicui, quod vel non ex iusta causa ad eum pervenit vel redit ad non iustam causam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
