Digesta Iustiniani 12.6.67
inscriptio Scævola libro quinto digestorum
D.12.6.67pr. Stichus testamento eius, quem dominum suum arbitrabatur, libertate accepta, si decem annis ex die mortis annuos decem heredibus præstitisset, per octo annos præfinitam quantitatem ut iussus erat dedit, postmodum se ingenuum comperit nec reliquorum annorum dedit et pronuntiatus est ingenuus: quæsitum est, an pecuniam, quam heredibus dedit, ut indebitam datam repetere et qua actione possit. respondit, si eam pecuniam dedit, quæ neque ex operis suis neque ex re eius, cui bona fide serviebat, quæsita sit, posse repeti.
D.12.6.67.1 Tutor creditori pupilli sui plus quam debebatur exsolvit et tutelæ iudicio pupillo non imputavit: quæro, an repetitionem adversus creditorem haberet․ respondit habere.
D.12.6.67.2 Titius cum multos creditores haberet, in quibus et Seium, bona sua privatim facta venditione Mævio concessit, ut satis creditoribus faceret: sed Mævius solvit pecuniam Seio tamquam debitam, quæ iam a Titio fuerat soluta: quæsitum est, cum postea repperiantur apochæ apud Titium debitorem partim solutæ pecuniæ, cui magis repetitio pecuniæ indebitæ solutæ competit, Titio debitori an Mævio, qui in rem suam procurator factus est․ respondit secundum ea quæ proponerentur ei, qui postea solvisset.
D.12.6.67.3 Idem quæsiit, an pactum, quod in pariationibus adscribi solet in hunc modum ‘ex hoc contractu nullam inter se controversiam amplius esse’ impediat repetitionem․ respondit nihil proponi, cur impediret.
D.12.6.67.4 Lucius Titius Gaio Seio minori annis viginti quinque pecuniam certam credidit et ab eo aliquantum usurarum nomine accepit, et Gaii Seii minoris heres adversus Publium Mævium a præside provinciæ in integrum restitutus est, ne debitum hereditarium solveret, et nec quicquam de usuris eiusdem sortis, quas Seius minor annis viginti quinque exsolveret, repetendis tractatum apud præsidem aut ab eo est pronuntiatum: quæro, an usuras, quas Gaius Seius minor annis viginti quinque quoad viveret creditori exsolveret, heres eius repetere possit․ respondit secundum ea quæ proponerentur condici id, quod usurarum nomine defunctus solvisset, non posse․ item quæro, si existimes repeti non posse, an ex alio debito heres retinere eas possit․ respondit ne hoc quidem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
