Digesta Iustiniani 12.6.65.2
inscriptio Paulus libro septimo decimo ad Plautium
D.12.6.65pr. In summa, ut generaliter de repetitione tractemus, sciendum est dari aut ob transactionem aut ob causam aut propter condicionem aut ob rem aut indebitum: in quibus omnibus quæritur de repetitione.
D.12.6.65.1 Et quidem quod transactionis nomine datur, licet res nulla media fuerit, non repetitur: nam si lis fuit, hoc ipsum, quod a lite disceditur, causa videtur esse․ sin autem evidens calumnia detegitur et transactio imperfecta est, repetitio dabitur.
D.12.6.65.2 Id quoque, quod ob causam datur, puta quod negotia mea adiuta ab eo putavi, licet non sit factum, quia donari volui, quamvis falso mihi persuaserim, repeti non posse.
D.12.6.65.3 Sed agere per condictionem propter condicionem legati vel hereditatis, sive non sit mihi legatum sive ademptum legatum, possum, ut repetam quod dedi, quoniam non contrahendi animo dederim, quia causa, propter quam dedi, non est secuta․ idem et si hereditatem adire nolui vel non potui․ non idem potest dici, si servus meus sub condicione heres institutus sit et ego dedero, deinde manumissus adierit: nam hoc casu secuta res est.
D.12.6.65.4 Quod ob rem datur, ex bono et æquo habet repetitionem: veluti si dem tibi, ut aliquid facias, nec feceris.
D.12.6.65.5 Ei, qui indebitum repetit, et fructus et partus restitui debet deducta impensa.
D.12.6.65.6 In frumento indebito soluto et bonitas est et, si consumpsit frumentum, pretium repetet.
D.12.6.65.7 Sic habitatione data pecuniam condicam, non quidem quanti locari potuit, sed quanti tu conducturus fuisses.
D.12.6.65.8 Si servum indebitum tibi dedi eumque manumisisti, si sciens hoc fecisti, teneberis ad pretium eius, si nesciens, non teneberis, sed propter operas eius liberti et ut hereditatem eius restituas.
D.12.6.65.9 Indebitum est non tantum, quod omnino non debetur, sed et quod alii debetur, si alii solvatur, aut si id quod alius debebat alius quasi ipse debeat solvat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
