Digesta Iustiniani 12.6.52
inscriptio Pomponius libro vicensimo septimo ad Quintum Minucium
D.12.6.52 Damus aut ob causam aut ob rem: ob causam præteritam, veluti cum ideo do, quod aliquid a te consecutus sum vel quia aliquid a te factum est, ut, etiamsi falsa causa sit, repetitio eius pecuniæ non sit: ob rem vero datur, ut aliquid sequatur, quo non sequente repetitio competit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
