Digesta Iustiniani 12.6.40
inscriptio Marcianus libro tertio regularum
D.12.6.40pr. Qui exceptionem perpetuam habet, solutum per errorem repetere potest: sed hoc non est perpetuum․ nam si quidem eius causa exceptio datur cum quo agitur, solutum repetere potest, ut accidit in senatus consulto de intercessionibus: ubi vero in odium eius cui debetur exceptio datur, perperam solutum non repetitur, veluti si filius familias contra Macedonianum mutuam pecuniam acceperit et pater familias factus solverit, non repetit.
D.12.6.40.1 Si pars domus, quæ in diem per fideicommissum relicta est, arserit ante diem fideicommissi cedentem et eam heres sua impensa refecerit, deducendam esse impensam ex fideicommisso constat et, si sine deductione domum tradiderit, posse incerti condici, quasi plus debito dederit.
D.12.6.40.2 Si pactus fuerit patronus cum liberto, ne operæ ab eo petantur, quidquid postea solutum fuerit a liberto, repeti potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
